867
Medicamenta
valentia, aut le¬
nia, aut mediocri
à quibus compe¬
tant.
Praestautiae &
dignitatis ratio
habenda.
Ponderis medica
mentorum pur¬
gantium ratio.
Pondus cathar¬
ctici magnum
quibus conueni¬
at.
Pondus exiguum
purgantis medi¬
camenti, quibus
competat.
528 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
lis alijs pulmonum affectibus obnoxij: item qui morbo sunt ex¬
tenuati: qui oculorum suffusione, & alijs affectibus infestantur?
qui nausea affici solent: qui animo deficiunt. postremò mulieri¬
bus, quae strangulatu vteri torquentur. MATHETES, Intellexi
iam, quae medicamentorum auxilia humoribus, vel per aluum,
vel per vomitum purgandis conueniant: quibus autem valen¬
tia, vel lenia, vel mediocria exhiberi debeant, adhuc ignoro.
GERON, Id ex parte corporis, in qua illi consistunt, & natu¬
ra eius sensuque aegri, aetate, sexu, habitu, temperatura, anni tem¬
pore, regione, victu, instituro vitae, excrementis, insomnijs, affe¬
ctibus animi, morbis, & ijs quae superueniunt, condisces. Nam
prout haec omnia in quouis humore purgando consentiunt, ita
medicamentum, aut validum, aut mediocre, aut lene praescribi
debet. Sin autem ex aequo haec valens, illa imbecillum postulent,
mediocre offerendum est. At in his non solius numeri, sed prę¬
stantiae & dignitatis potissimùm habenda est ratio. MATHETES,
Quis modus pondúsque singulis praescribi debet?
QVOD MEDICAMENTI PONDVS
cuique praescribi debeat.
GERON, Hoc corporis status & vires indicabunt: deinde
tiam humoris euacuandi natura, & pars illo imbuta, nec non quę
superiùs dixi, validum, vel imbecillum, vel mediocre medica¬
mentum postulare, ea aut magnam, aut paruam, aut mediocrem
dosin, seu modum exigunt. MATHETES, Obsecro te exemplo de¬
clares. GERON, Corpus densum compactumque & robustum,
obaesum, nigrum: humor remotis partibus contentus, aetas iu¬
uenilis ac consistens: item temperamentum frigidum, & siccum,
tempestásque similis: ver & autumnus, regio frigida, sicca, vi¬
ctúsque talis: vitae genus otiosum: vrina crassa, obscuráque: al¬
uus astricta: sudores pauci, aut nulli: insomnia tristia: febris quar¬
tana continua, & intermittens: elephantiasis, cancer, scirrhosus tu¬
mor, arquatus niger, melancholię morbus: acidus ructus in viri¬
bus robustis: os insipidum, ventriculi grauitas, magnam dosin,
ac modum requirunt. E contrario, corpus rarum, laxum, imbecil
lum, gracile: humor in propinquo contentus: puerilis, iuuenilis,
senilisque ętas, sexus muliebris, temperamentum calidum, siccum
tempestas calida, pluuiosa: aestas, regioque calida, & sicca: victusque
huic similis: vitae genus laboriosum: vrina tenuis, & acris: aluus
liquida, sudores acres: mores iracundi: insomnia incendiorum:
febres ardentes, omnésque tertianae verae: vesicae fellis affectus:
oris amaritudo, ventriculi rosio, exiguum pondus exigunt.
Porrò