867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VII. 529
Porrò candida corpora, hyems, regio frigida, humida: victus ei
consimilis: vrina alba: insomnia pluuiae, & niuis: tumor hydropi¬
cus, mediocre pondus desiderant. Si igitur omnia hactenus
commemorata, vel plura ex eis, vel praestantiora; magnam aut
mediocrem, aut paruam dosin indicant, tunc illa tuto praescribi
potest. MATHETES, Quaenam sunt eiusmodi pondera, & doses?
GERON, In simplicium, & compositorum historia didicisti. MA¬
THETES, Quomodo vomitus, ex quibus medicamentis, & qui¬
bus in morbis, corporísque constitutionibus fieri debeat, nunc
assequor: nihil autem de eo certi adhuc habeo, quaenam omnium
purgantium formulae singulis conueniant.
QVAE SINGVLIS PVRGANTIVM
formulae idoncae sint.
GERON, Potiones ex decoctis, aut dilutis, aut syrupis, ac
commodatae sunt humoribus tenuibus, & fluidis, qui medica¬
mento trahenti facilè cedunt, neque à primis venis sunt remoti:
item pueris, adolescentibus, viris gracilibus, ruffis, calidis, & sic¬
cis: tempestati calidae: aestati mediae, si naturam suam retineat: re¬
gioni calidae, siccae: victui delicatiori: laborioso vitae generi: ad¬
haec vrinae flauę, tenui, acri: aluo sicciori: vomitui difficili: sudori¬
bus acribus: praeterea moribus animi iracundis: insomnijs incen¬
cliorum: febri ardenti, & tertianę legitimę: morbo regio: phreni¬
tidi: siti implacabili: vigilijs continuis: oris amaritudini: ventri¬
culi rosioni. MATHETES, Quibus dicata sunt catapotia? GERON,
Humoribus crassis, lentis, & contumacibus, longè à primis ve¬
nis dissitis: senibus, mulieribus, obaesis, nigris, frigidis, & siccis:
tempestati squalidae, autumno, nisi in eo humores vexent melan¬
cholici: regioni frigidae, humidae: facili vomitui: sudoribus mi¬
nûs copiosis: moribus quietis: insomnijs tristibus, citra causam
cuidentem: morbis apoplexiae, resolutioni, stupori, commati: item
fastidio cibi, & ventriculi grauitati. MATHETES, Quibus boli, &
electaria liquida, vel tessellae conueniunt? GERON, Humoribus
non omninò facilibus, neque prorsus immorigeris, à mesenterio¬
que remotis: item aetati mediae, hominibus candidis, frigidis, hu¬
midis: tempestati frigidae, & hyemi, si naturam suam conseruet:
insomnijs pluuiarum, niuium, & maris: febri quotidianae, laxo ex
aqua inter cutem tumori: fame insatiabili, ructúque acido infesta
tis. MATHET. Quando purgantia medicamenta exhiberi debent?
QVO TEMPORE CATHARTICA MEDICA¬
menta in curationibus morborum exhiberi debeant.
GERON, Magna est inter recentiores controuersia de pur¬
Fermulae purga¬
tium medicamen¬
torum quibus sin¬
gulae congruant.
Potiones.
Catapotia quibus
dicata sint.
Boli & electuaria
vel tessellae qui¬
bus conueniant.