509
THEORICA.
3
clamando dixit, Héu quid ammodo
faciam, quoniam instrumenta mea mihi
auferre & tollere conantur, & secreta mea
depraedari, & discooperire me volunt, Et
illa quae formaui per licentiam dei & ma¬
gistri mei, ad mortem volunt me expedi¬
re. Ille est dolor quem domina dixit natu¬
ra coram suo presbytero, gemo atque lu¬
geo, & verè tam profunde flebat, quòd nul¬
lum erat cor illam videns, quin compas¬
sione moueretur, ac ipsius amore à fletu
retardaretur. Nam tantus eius corporis do¬
lor erat, quod vsque ad spasmum ducta fuit
proprer dolorem & displicentiam, quam
habebat propter opera bona, quae in hoc
mundo fecerat, adeo quòd ea dimittere
volebat, nec ea amplius facere curabat, dum
tamen licentiam à deo magistro suo pos¬
set obtinere, cùm eum requisiuisset super
illo. Et ob hoc mandatum suscepimus,
quòd sua instrumenta habemus secreta¬
re, & custodire à manibus inimicorum suo¬
rum. Et haec omnia in secundo libro decla¬
rabimus, si intrare poteris. Et ideo iste li¬
ber primus diuisus est & partitus in quin¬
que partes, & quinque diuisiones, per
generalia capitula.
Cùm autem huius partis philosophiae
non
B iij