509
RAYMVNDI LVLLI
non possit tradi practica sine theorica prae¬
cedente, dicimus quòd theorica est in
parte illa, in qua dispositiones transmuta¬
bilium & mutabilium corporum ad tem¬
peramentùm docentur, & demonstran¬
tur in tanto, quantum est necessarium ad per¬
fectionem nostri magisterij. Practica vero
est illa pars, in qua forma & modus rectè
operandi describitur, secundum exigentiam
dispositionis praecognitae per theoricam.
Et ideo quia neque dispositiones corporum
supradictorum, neque suae naturae possunt
esse cognitę, nisi per considerationem re¬
rum naturalium & innaturalium & contra
naturam, pro meliori intellectu diuidimus
theoricam in tres partes, cùm dispositio¬
nes totius corporis permutabilis in gene¬
re non sint nisi tres, scilicet temperamen¬
tum, intemperamentum & neutralitas.
Primo sciendum est, quòd temperamen¬
tùm sub rebus naturalibus comprehen¬
ditur, quia formaliter sua complexio est
de partibus subtilibus & simul adunatis.
In quarum compositionibus partium
philosophi diffuse locuti sunt, largè ac¬
cipientes, in quantum potuerunt conpre¬
hendere continuationem & aggregatio¬
nem partium, quando continuitas illa
compo¬