509
RAYMVNDI LVLLI
passionem. Quare fili per capitulum suc¬
cedens alia tibi dabimus principia, tali in¬
tentione, quòd ante dicta metalla signifi¬
cabuntur per H. Et sit nota illorum, qui
non habent patientiam in magisterio.
De principijs huius magisterij, & de
quibus factum est, & quot sunt
in numero, & de conuer¬
sione ipsorum.
CAP. IIII.
Prima radicalia principia in nostro
magisterio sunt tria principaliter, vi¬
delicet, aqua viua, & foetens spiritus, de
quibus creatur sulfur, quod est lapis no¬
ster. Sed cùm illa non sint in sua actione
super terram, prout nobis opus esset,
mo in actione sint terrestria, in forma me¬
talli, in qua est eorum potentia, ideo suae
naturae extremitates accepimus per artis
nostrae media, recurrendo ad substantiam
vnam infra suam mineram, scilicet D. E. &
H. Et cùm illa sint remota, & contraria per¬
suae extremitates naturae, scientia districta
nobis ostendit, quòd capiamus F, quae est
dispositio media extremitatum suae natu¬
rae, quae