509
THEORICA.
19
naturam. Et ideo dictum est medium, par¬
ticipans cum naturalibus & contra natu¬
ram, quia ab intra retinet naturale corpus,
& substantiam puram, quia est propri¬
um ligamentum & retinaculum illius, &
per proprietatem ab extra proijcitur intus
cum illis contra naturam. Quando igitur
videre volueris naturam operari, proijce
intus, & coniunge ei naturale cum liga sui
amoris, iracundus erit amator. Istud autem
nomen innaturale, largè recipimus in hac
arte, pro omnibus rebus continentibus in
centro sui corporis naturas passiuas, ad re¬
spectum actiuorum. Et nos diximus supe¬
rius, quòd in centro terrae terra est virgo,
& verum elementum, & quòd illud est crea¬
tùm per naturam: igitur natura est in centro
cuiuslibet rei, sicut apparet per dictum capi¬
tulum, & in capitulo praecedenti, quod facit
mentionem de prima forma mundi, quo¬
modo dominus deus noster instituebat
mundum, & formabat naturam, vt melius eo¬
rum naturae detinerentur per nostram theo¬
ricam secundum genus suum, vt scias quas
accipere debes in magisterio regali, & quas
dimittere debes. Quoniam scitum est, quòd
omnis res, quae ad generationem sui gene¬
ris per naturam procedunt, quaelibet adhae¬
ret
D iij