509
RAYMVNDI LVLLI
ret suae speciei, sicut animale sperma foemi¬
neum in additamentum caloris sui mascu¬
lino coniungitur. Et per hoc intelligère
potes, quòd in naturalium specierum vir¬
tutes remotae sunt, & propinquae medio,
quod participat extremitatibus naturalium
specierum, & contra naturam secundum
plus & minus, secundum quod tota ge¬
neris illius natura discrepat, & recedit,
vel concordat speciei: quia per genus non
debet discordare natura, nisi tantummo¬
do per speciem, cùm appropinquitate amo¬
rum, quae nascitur à sua proprietate, sicut
aer ab igne, & ab aqua, in quo est eorum
proprietas media, sicut est continens natu¬
ralium & contra naturam. Quando nos di¬
cimus tota natura, dicimus hoc ad differen¬
tiam naturalium, innaturalium & contra
naturam, quae omnia sunt vnius generis.
Et tamen si loquuti sumus, quod natura ge¬
neris in sua generatione discordare non
debet, hoc debes intelligere immediatè ad
recipiendum formam cuiuslibet rei viuen¬
tis. Quomodo natura bruta per alteratio¬
nem reuertitur cum operatione humana
totum hoc videre potes, sicut de vegetabi¬
libus. Sed non recipiunt formam vnquam ani¬
malia hominum, donec vertatur eorum genus
in hu¬