821
650 ANDREAE LIBAVII D.
ciderent, sine quibus homo in viuis esse non
posset. Et quidem tribus illis, nempe san¬
guini, & vtrique bili assignat certos expres¬
sosque seu notabiles effectus in moribus,
pituitae non tribuit, propterea quod ab¬
eat in sanguinem, atque ita sub huius effe¬
ctis suos habeat, nisi tunc cum in prima
generatione vberior facta est. Vnde patet
quatuor quidem humores in corpore mo¬
res variare; sed tres constanter seu per¬
petuo, pituitam non perpetuo, quia ab¬
iens in sanguinem id praestet quod san¬
guis per se; At dum gignitur in epate
Galeno etiam in ventriculo fit) nec
dum in sanguinem mutata est; appareat
aliquid ad [GR]γένεσιν τῶν ἡθῶν[/GR] facere. Notan¬
dum autem est illam variationem non
tam esse ab illis in corpore nondum in
substantiam mutatis, quam mutatis. Sed
in hac sententia tripliciter aberrat sophi¬
sta a scopo Galenico; primum quod ex
eo loco sententiam eius certam sumit, in
quo non per se & proprie, sed obiter est
tractata. Si in proprio discrepantiam il¬
lam deprehendisset, non temeritatem in¬
currisset. Non attenti sumus ad res alie¬
nas quas obiter attingimus. Etsi ergo non
exacte eas definiamus, loco alieno non re¬
fert. Fortassis occasionem disquirendi
dare voluit dum dixit, [GR]φαίνεται[/GR]? Nec illa
ratio
Pituitae non
tribuuntur
effectis no¬
tabiles in
moribus.
Attende dis¬
crimem inter
excrementa
& elementa.
Pituita non
facit diuer¬
sos à sangui¬
ne mores us¬
que adeo,
etsi excellat
in generatio¬
ne, quiae pro¬
xime ad san¬
guinis natu¬
ram accedit
&c.
Error sophi¬
stae triplex.