509
RAYMVNDI LVLLI
dicimus & clarius, quòd per creaturam isti¬
us quinti salis noster lapis est generatus,
& in illius ramis captus, & ibidem reper¬
tus est salsus, sapidus & pulcher, & in
fluminibus habitat, & ibi magnum habet
posse. Et nihil mundi appone extraneum,
dando sibi illud, quòd de ipso exit & nasci¬
tur, & pro vero illud à dracone exiuit & à¬
foetido ventre. Et in secunda partè tibi to¬
tam dicemus sententiam. Custodi igitur il¬
lum à gigantibus & tyrannis mundi, vt suprà
diximus. Positi enim sunt in vnda aquae, à
quibus multum timemus. Quia nihil suffi¬
cit eis, quin faciant populo pacis tale ma¬
lum ac martyrium, vnde gens confundi¬
tur, & ponunt totum mundum ad confu¬
sionem. Quare istud secretum per superio¬
rem nobis datum est tanquam surdo à do¬
mino reuelandum, quousque filijs sit ma¬
nifestum per prudentiam diuinam per eo¬
rum nobilem intellectum. Et ideo quan¬
doque garrulatores Clerici, Legistae, Arti¬
stae, seu mundani Medici, & alij plures, de
quibus loqui non audemmus, qui credunt
aquam viuam facere, & totum non valet
vnum ficum, quia nostram credunt philo¬
sophiam depraedari, & se depraedatos repe¬
riunt, & ideo tales perdunt inde vitam.
Custodite