509
THEORICA.
25
Custodite igitur filij ignem in regione
spiritus, & videte ne euanescat prae nimio
calore. Quia si anima recesserit, spiritus
non poterit viuificare corpus, cùm aliquid
dare nonpossit, quod in eo non est,
De diuisione & resolutione la¬
pidis ad conuertendum
ipsum.
CAP. XI.
IN toto magisterio nostro necessarij
sunt tres spiritus principales qui si¬
ne consummatione suę resolutionis non
possunt manifestari. Et nominantur alio
modo tria viua argenta. In quibus lapis no¬
ster est dissolutus & versus, per suae naturę
mutationem, per contrariam & diuersam di¬
gestionem, quae fit per elementariam circu¬
lationem, per reciprocationem, & sunt pri¬
mordialia generationis initia. Et quia re¬
solutio est totius primae portae habitudo
nostri magisterij, quam declarare volumus
secundum exigentiam reductionis & com¬
uersionis sui lapidis in tribus spiritibus;
quorum quemlibet habes conseruare se¬
cundum propriam naturae cuiuslibet ipso¬
rum
E