867
Valida purgatio
periculosa.
Leterum graeco¬
rum medicamen¬
ta purgantia bor¬
ida.
Medicamenta
nostra praestan¬
tiom, quàm vete¬
rum.
Naturae motus
purgando obser¬
uandus.
Naturae vitio¬
sus motus.
Generalia morbo¬
rum tempora.
Singularia mor¬
borum tempora
purgationibus
accommoda.
532 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
gatio, nisi aeger eam facilè tollerare queat, semper cauenda est: ne¬
què veterum graecorum medicamenta, obseruare curiosiùs, est
necesse: cùm hodie multò praestantiora habeamus, quae tutò
aegris dari queant: olim partim incognita, partim non vsita¬
ta: quae etiam saepius, quemadmodum nuper didicisti, pro af¬
fectus ratione repetere, absque aegri offensione possumus. MA¬
THETES, Cur non in augmento, & statu morborum purganti¬
bus vtendum esse censes? GERON, Quia tunc omnium grauissi¬
mi casus superueniunt: qui vires naturae magis infirmant. Quare
motus illius in omnibus humoribus euacuandis obseruandus
est. nam si per communia loca fiatur, medici opera adiuuari debet:
sanguinem eliciendo per nares, si is illinc iuxta latus fortè affectum
profluat: per aluum, si ad intestina vergeat: per vterum verò, hae¬
morrhoidas, meatus vrinarios, cutis meatus, si per partes natura
exonerare se conetur: sin autem vitioso impetu excrementa ad
pulmonem, pectus, cor, nobilémque aliam partem liberi emissa¬
rij expertem, propellat, aut ante concoctionem humorum, ex ca¬
su aliquo euacuationem intempestiuam, aut plus iusto maiorem
aggressa sit, tunc impediri, in contrariumque duci, & auerti opor¬
tet. MATHETES, Percipio, quae tempora morborum generaliapur¬
gantibus medicamentis accommodata sint, nunc singularia scire
desidero, in quibus illa assumi debeant? GERON, In morbis qui¬
dem per circuitum reuertentibus, tunc aegro exhiberi debent,
cùm à febri integer est, & longè ante eius accessionem. quòd si
morbus longissimas accessiones, aut continuas etiam habeat,
tempore, quod in eis mitius est, aut aliquantò ante ipsas: verbi gra¬
tia, in febribus intermittentibus, si vnum tantùm diem remittant,
eo purgandum est: non autem in ipso accessionis impetu. at si
duo dies à febri sint integri, vires considerandae, quales praegressa
ipsius accessio, & euacuatio illas, vel per sudorem, vel aliter subsecu¬
ta reliquerit: si imbecillas & defatigatas, priore illo die recreandae
sunt, postcro corpus purgandum: si verò constantes, & validas, nul¬
laque post accessionem insignis facta sit euacuatio per sudores, vri¬
nas, vel alitcr, neque accessionis vehementia imodicè naturam per
turbauerit, priore die remissionis purgatio tentanda est, vt simul,
& praegressae accessionis reliquias euacues, quę febrile quippiam
in corpore retinent, & secuturis materiam, vnde solent excitari,
subtrahas. At si vtroque remedio, & venae incisione, & medica¬
mento opus sit, primo remissionis die, modo vires patiantur,
sanguis mitti, altero purgatio fieri debet, vt anteà quoque docui:
nonnunquam verò eodem die vtrunque auxilium conuenit, ni¬
si interdum in peracuto morbo, quod Alexander pulchrè do¬
cet: