867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS VII. 531
medicamentis, & quando singulae expurgari debent?
SINGVLAE MATERIAE QUIBVS MEDI¬
camentis, & quando expurgandae sint.
GERON, In curationibus morborum communes quidem,
lenibus medicamentis in principio illorum euacuari oportet:
his ipsis, si paulò maiore modo assumantur, nonnihil quoque ma¬
teriae propriae interdum extrahi solet, sicut etiam per clysteres.
At propriae per se, materiae, mediocribus: quae illis valentiorasunt,
vulgus minoratiua nominat: similiter per morborum initia, non
autem in augmento, neque in statu, praesertim febrium, educentur:
idque in his, vbi natura totas ipsas concoquere non posse vide¬
tur. Hae ipsae tandem iam concoctae in declinatione, acribus, ac
validis, vulgus eradicatiua appellat, penitus extirpandę sunt.
Verùm crassiores humorum materiae non vniuersae, ac vna vi¬
ce extrahi possunt, sed paulatim, & per vices. Nam frequenti me¬
dicamentorum vsu extenuantur, & idoneae magis ad euacuatio¬
nem redduntur: Nec ipsa purgantia praeseruationis tantùm gra¬
tia, per morborum interualla dari debent, sed etiam in ipsorum
circuitu. Nam accessionem valdè mitigant, dum materiam in
partibus affectis eliciunt, nec in posterum fluxione tentari sinunt.
Quare non semper expectandum in totum est, donec natura ma¬
teriam concoxerit, sed ea interim medicamentis ipsam imminu¬
entibus adiuuanda est, vt quod reliquum est, faciliùs possit con¬
coquere, praesertim in morbis longis & diuturnis, quos humo¬
res minùs agiles, & fluidi pepererint. quanquam in declinatione
semper validior purgatio magis conueniat, ne recidiua sit metu¬
enda. In morbis autem acutis; & in quibus materia mobilis huc
illuc transfluit, aut ventriculum, intestina, primasque venas infe¬
stat, aut errabunda per corpus commouetur, inter initia sanè
magis purgari, sed non tam valido, quàm veteres vsi sunt medi¬
camento; postulat, ne in nobile aliquod membrum irruat.
MATHETES, In quibus morbis tum per initia eorum, tum circa finem
purgatio materiae propriae tentanda est? GERON, In quibus illa
cruda adhuc est, & in corpore agitatur, tenditque ad excretio¬
nem: item, in quibus humorum prauitas inest. verùm tunc medi¬
camentis lenioribus vtendum est. quandoquidem hi valentiori¬
bus, vt dixi, omnes simul ac semel citra naturae detrimentum edu¬
ci nequeunt. Non enim deiectiones copia, aut numero aestimari
debent, sed si talia euacuentur, qualia conuenit, hoc est, si pro na¬
turae modo, aegri aetate, anni tempore, & victus superioris ratio¬
ne expurgentur, valetudini facit. Quare valida vniuersáque pur¬
Maleriae morbo¬
rum quibus &
quando purgari
debeant.
Purgantia minè¬
ratiua.
Eradicatiua.
Crassi humores
paulatim educendi.
Purgatio quandò
per initia tentanda.
Purgatio in qui¬
bus imitio & cir¬
ca finem facienda.
Deiectiones quo¬
modo aestimadae.