1015
INVICTA VIR¬
TVTE, SINGVLARIQVE
prudentia Heroi, D. LAZARO SVEN¬
DIO, Generosò Baroni in Hohenland¬
sperg, domino in Kilchhosen, Burckheim,
Treiburg, etc. Caesareae Mai. consi¬
liario, & Polemarcho, domi¬
no suo clementissimo.
SI quae terra suis benè serua¬
ta limitibus complectitur,
& si quae Sol verno calore
suscitata producit, intuea¬
mur: hoc admirandum
xemplar est infiniti numi¬
nis infinitae potentiae. Sed dum in hoc amplissi¬
mo naturae theatro mens exculta suis hinc in¬
de meditationibus variè deducitur, adeoque cor¬
porum coelestium splendorem, cursusque non in¬
terruptos, & rerum vices qua cùm intereant,
nouis tamen subinde foetibus speciem quaque
suam inuiolata successionis virtute iuentur.
Dum hac inquam animus mira voluptate per
tiadit, atque contemplatur, nihil tamen est,
quod mens merito magis quàm seipsam admi¬
retur. Haec enim cum nullo penitus sensu perci¬
piatur, non mole sed viribus, terrenis longè
(?) 2