1015
coelestibusque corporibus antecellit. Visum est ge¬
nerose D. Baro; T. ita D. affari, vtpote quam
nouerim huiuscemodi philosophicis Dei & na¬
turae cultibus plurimum oblectari: maximè
verò si vel ad euehendas Dei laudes, vel ad
promouendam humanae societatis vtilitatem,
diriguntur. Homini Deus mentemque manusque
concessit, nimirum vt vel ingenio, vel labore,
quilibet non sibi ipsi modo, sed quàmplurimis
alijs esset adiumento. Nihil vsquam natura sus¬
fert, quod penitus ociosum sit. Quanto magis
hominem decet esse frugi, ne potissima sui parte
vitam agens desidem, inter omnia sit abiectis¬
simus? Multes equidem inuenias, quibus nihil
est magis curae, quàm vt ocio; suisque perpetuò
voluptatibus indulgeant. Homines dixeris haec
inutilia terrae pondera, nullius ferè compotes
rationis, vt rex est, qui nihil regit. Non desunt
tamen, qui cùm vel gloriae cupiditate ducan¬
tur, vel ipsius etiam honestatis amore, suas
vires intendunt, vt vel animi virtute, vel
mentis industria omnium maximè possint esse
vtiles. Duplex hoc hominum genus est; dum
alij ius humanae societatis recta ratione tuen¬
tur, Politicos appellant: alij vel arte sua natu¬
ram amulantur, vel patefactas eius dotes vsu¬
commodo fruendas expandunt. Hi receptissi¬
ma voce Philosophi nuncupantur. Politices
quis