1015
ficant. Inexhaustus est naturae thesaurus, & de¬
litescunt proculdubio plurima, quae temporis
successu sagacium hominum conatibus eruen¬
tur. Nimirum in hac rerum natura duplex ef¬
fectuum ratio percipitur dum alia manifestis
agunt qualitatibus alia verò non manifesta, sed
occulta quadam proprietate suas exerut vires
quae nullo mentis discursu, sed ipsa duntaxat ex¬
perientia nobis innotescunt. Haec verè quis na¬
turae secreta nuncupauerit, vtpote quae nullis
patefacta temperamentorum accidentibus, in
formarum aut specierum sinu delitescant. Illa
quidem si recta methodo rebus applicentur, no¬
ta & communi ratione felici tamen etiam suc¬
cessu, non contemnendos producunt effectus.
Sed quae viribus agunt occultis, longè praestan¬
tiora sunt: quo fit, vt in morborum curationi¬
bus, caeteris, quorum manifesta est ratio, semper
ea, quae tota proprietate iuuant, siquidem ha¬
beri possint, adijciantur. Nec dubium est, quin
vt simplicium medicamentorum species pro¬
pemodum infinitae sunt, temperamenta verò
paucis definita generibus: ita & totidem eorum
sint ad agendum & patiendum facultates, ma¬
nifestae scilicet paucis, occultae verò propemodum
infinitis distinctae generibus. Dum tamen her¬
barum, fruticum, plantarum & aliorum sim¬
plicium medicamentorum vires Medicis descri¬
buntur,