1015
buntur, vix aliud quicquam inuenias, quàm
quod ad manifestas eorum qualitates referri
possit. Ignorantiae vitium est, aut inuidiae, quasi
forte nefas sit, euulgari, quae secreta sunt. Plu¬
rima nos equidem latent. Haec multis natura
tamen est, vt si quid habeant, quod caeteris
gnotum sit, secretum esse velint, & sibi solis
sui. Tanto magis eorum est laudanda fides, &
integritas, qui reconditissimas ingenij sui dotes
opere, verbis, & scriptis exponunt, easque non suis
modo coaetaneis, sed & non defraudendae poste,
ritati communicant. Cùm itaque complures ex
veteribus, & recentioribus ratione pariter, &
frequentibus experimentis occultas naturae vi¬
res explorarint, aut etiam arte sua locupleta¬
uerint, hosque suos ingenij & industriae fructus
multis hinc inde dispersa libris exhibuerint,
res ipsa haec non indigna labore [unclear] est, si quae à
multis confusè tradita essent, in vnum conge¬
sta volumen breui quadam, & commoda me¬
thodo complecteremur. Hoc ergo susceptum opus,
tandem non exiguo labore compleuimus, in
quo non ea solum, quae ab alijs mutuati sumus
sed nostra etiam comprehenduntur, quae praxi
medica, & multiplici medicamentorum vsu
comprobata comperimus, & quae chymicae artis
adminiculo conquisita didicimus. Hac enim
via secreta quaedam inuenimus, adeoque (vt ex
(?) 4