821
660 ANDREAE LIBAVII D.
Aut naturalis trahitur humor, aut vi¬
tiosus, aut vterque:
Si ille; purgandum non est; si hic: na¬
turalis erit liber: si vterque non
erit purgatio:
Ergo non sibi constant illa Galenica
de purgatione ista, &c.
Sophista hic iterum nodum quaerit in
scirpo. Galenus satis superque se decla¬
rat; ita vt omni quaestioni ansam praeci¬
derit. Ostendit autem aduersarius, ve¬
rum esse istud Terentij de homine im¬
perito. Sed paucis ei satisfacere an nita¬
mur. Propositio nihil habet necessitatis,
peccatur elencho [GR]κατά τι[/GR]. Videtur enim
sibi talis aduersari, at in re nulla est con¬
trarietas. Sophista is est, qui ex apparen¬
tibus concludit aduersus quempiam.
Res autem explicatur facile. Purgantia
tam familiaria naturae non sunt, vt cibi;
nec, qua talia, possunt in substantiam par¬
tium mutari. Si itaque valent viribus, &
in actum a calore sunt vocata, agere ne¬
cesse est e stimulare naturam, id quod satis
concitate fit, si sint maligniora, aut exce¬
dant robore.
Deprehensum autem vsu & experientia
est certos humores euacuari post certa
pharmaca sumpta, quia aliud, pro crasi
sua, aliter naturam commouet, humo¬
res
Quomodo
dem prosit
& noceat.