1015
I
DE SECRETIS
LIBER I.
ABSTRVSAE VERITATIS
arcana. CAP. I.
DIVINORVM operum se¬
creta vel in rebus extra intel¬
lectum positis, vel in ipso in¬
tellectu consistunt: Haec ipsa
contemplatione perficiuntur:
Illa vero quidpiam efficien¬
dò, quod miraculorum instar¬
esse possit. Quae suum actione finem assequun¬
tur, ea certis classibus distincta suo loco pòst ex¬
ponemus, & nunc ea quae subtili meditatione fo¬
uet intellectus arcana veritatis aggrediemur. Phi¬
losophos olim nouimus non in id solùm inten¬
tos fuisse, vt rerum naturalium vires expiscaren¬
tur; sed vt veritatem in eis agnoscerent, causis vi¬
delicet earum intellectis. Aristotelis opera ferunt
Alexandrum regem secretorum loco non reue¬
landorum habuisse. Tanta nempe fuit philoso¬
phiae dignitas, vt intellectus vires; naturae mira¬
culis nequaquam postponerentur. Quamobrem
si quae scripsit Aristoteles, ideò censeantur, quod
ea paucissimis nota suerint, haec certè meritò se¬
creta dicentur, quae sunt â recentioribus inuen¬
ta subtilissimè. Constat enim Aristotelem quan¬
ta modò fuerit subtilitate philosophatus à veri¬
tate tamen aberrasse. Subtilia verò mendacia,
a