1015
2 DE SECRETIS
perinde secretis annumeranda sunt. Atqui si oi¬
cas, angelicae radicem collo appensam secretum
esse, vt quis angelorum instar inuisibilis redda¬
tur. Multa nobis equidem reuelata sunt diuini¬
tùs, quae sacra secreta nominantur, vtpotè, qui¬
bus salutem consequamur: verùm de iis paulò
pòst agemus, quòd ea non omnibus sint notissi¬
ma Christianis & Theologis. Itaque primùm ea
nobis exponenda sunt, quae cùm omnibus ferè
Philosophis & Theologis ratione scrutari non
posse videantur, subtili tamen mentis discursu¬
eruta patefaciemus: postea quae ex Rabinis anti¬
quis sumpta sunt.
DE HOMINE. CAP. II.
HOMINEM duabus constitui partibus, ani¬
ma nimirum & corpore, satis ex eius actionibus
liquet. Hoc cum omnibus ipso etiam sensu co¬
gnitum sit, secretum quidem non est: ex notis ta¬
men ea quę latent inuestigantur. Efficiens autem
hominis causa est pater, & mater, natura median¬
te: nam vtriusque parentis semen ita constitutum
esse oportet, vt substantia, quantitate, qualitate,
loco, & caeteris circunstantiis humanum, hoc est,
animalem & naturalem effectum producere pos¬
sit. Primùm ergo quaeritur, an praeter hasce cau¬
sas, animam nimirum & naturam parentis vtrius¬
que, nulla sit alia, cui ortus generis humani adscri¬
batur. Hîc veterum Philosophorum sententias
expendamus. Quo nunc modo generantur homi¬
nes, eo modo semper generati sunt. Haec veterum
est philosophia, quae nostrae fidei repugnat. Ra¬
tionis autem non fidei secretum expostulas? Hoc
habeto: