1015
LIBER I. 3
habeto. Si generis humani semper idem ortus fuit,
qui nunc est, tum praeter patrem & matrem nul¬
la est alia efficiens hominis causa: Cur ergo pri¬
mam rerum causam excogitarunt philosophi? Si
rerum vicissitudo & propagatio semper eadem
quae nunc extitit, nulla est praeter hominem & na¬
turam efficiens causa admittenda, cum rerum pro¬
pagatio planè sit humana, vel naturalis. Dein si
species humana semper eundem ortum habuit,
quem nunc habet, dum filius à patre generatur,
in infinitum vsque generis humani procreatio ex¬
tendetur, quod absurdissimum esse rationibus hisce
demostrari potest. Constat metaphysico rectè phi¬
losophantium axiomate, "Nihil quod prius & poste¬
rius, magis & minus suscipit, infinitum esse". Verùm ge¬
neris humani propagatio prius & posterius susci¬
pit, cum pater filio prior existat. Praeteręa nouimus
humanam speciem in indiuiduis consistere, nec
aeternam esse posse speciem, cuius aeterna non sunt
indiuidua. Cùm ergo nullus homo fuerit ab aeter¬
no, quî potuit humana species ab aeterno fuisse?
At si non fuerit ab aeterno species humana, certò
nec eiusdem propagatio ad aeternum, aut infini¬
tum vsque deducenda est. Nullum autem homi¬
nem ab aeterno fuisse, liquet hinc, quòd omnes
mortui sint, nec vllus eorum supersit: qui ante du¬
centos annos vixerunt. Itaque si moriuntur om¬
nes, coepisse consequitur omnes, vt nullus ab ae¬
ternò fuerit: si quis enim ab aeterno fuisset, idem
in aeternum vsque necessariò permansisset, cùm in¬
teritus in aeterna non cadat. Porrò generis huma¬
ni propagationem aliquando coepissè patet, hinc
etiam quòd in tempore flat: nam quicquid fit in
a 2