867
Nota.
Calido iccore pra¬
diti cremorem pti¬
smae bora ante
purgans medica¬
mentum assu¬
munt.
Clyster ante pur¬
gationem
Senitus à medi¬
camento sumpto
Motus à medica¬
mento purgante,
quando vtilis.
536 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
quae aliâs in globalos redacta, ante & post caenam non incommo
praescribitur: quanquàm lenes potiunculas ex syrupis, aut de¬
coctis, ante coenam saepe ad aluum ducendam foeliciter exhibea¬
mus, vt antea docuimus. MATHETES, Satisne esse putas medicum
scire quae medicamenta, & quo tempore exhiberi debeant? GE¬
RON, Non vtique, sed etiam nosse eum oportet, à quibus corpori¬
bus, & qua ratione commodiùs assumi queant. qui enim calido ie¬
core sunt praediti, vt in calidis regionibus plęrique omnes cer¬
nuntur, hi manè fora ante purgantis medicamenti potionem
cremorem ordei, vel alterius refrigerantis humectantísque cya¬
thos duos assument, deinde horis quatuor à prandio, cyathum
syrupi rosacei, aut violacei, aëre praesertim calido superbibent.
Quòd si verò purgans medicamentum in eum quem dixi mo¬
dum manè assumi causa quaedam prohibeat, licebit ipsum paulò
ante coenam, aut horis duabus tribusue secundum illam potui da¬
re. sic enim iecur ex cibis ac potione temperatius euadet, & vehe¬
mens medicamenti vis mitescet.
OBSERVATIO.
Hoc in omnibus, quos purgaturus es, cures, vt cùm eiusmo¬
di medicamentum requiritur, quod peculiari vi sua stomachum
subuertit, aut cùm humor tenuis, quem educes, leuitate sua ad su¬
periora ascendit, aut cùm aeger natura facilè vomit, & sicciorem
aluum habet, aut si tunc ipsa astricta est, cùm medicamentum su¬
met, clyster pridie inijciatur: cùm autem secus accidit, hoc opus
non erit. Hoc insuper annotari dehet, neque somno, neque cibo
post medicamentum, praesertim efficax assumptum, indulgen¬
dum esse, donec purgatio fuerit absoluta: quanquam recentiores,
cùmvalidis vtuntur, hora vna postquàm assumpta fuerit, breuem
permittant: cùm imbecillibus, nullum. vbi solidis, longissimum:
vbi liquidis breuissimum, aut nullum: vbi medijs, mediocrem.
adhaec si robusti assumpserint, nullum: si debiles, breuem:
MATHETES, Quomodo corpus in purgatione sumpta se
gerere debet? GERON, In quiete potius quàm motu. vbi verò me¬
dicamenti minùs efficacis actionem promouere cupimus, tunc
corpus leuiter dimoueri consilium est: sic tamen, vt frigus, calor
externus, animi perturbatio, & venus caueatur: quorum alia hu¬
mores in altum impellendo, alia forâs euocando, alia nimis resol¬
uendo vires infirmant.
MATHETES, Quo anni, morbi, dieíque tempore, purgati¬
tiones per vomitum tentandae sunt? GERON, Aestiuo, quo ma¬
gis flaua bilis abundans, sursum ob ambientem calorem mouetur
sicut pituita hyeme nascens grauitate sua inferiùs descendit, eo¬
que il¬