867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS VII. 537
que illam per superiorem ventrem, vt ait Hippocrates, hoc est, vo¬
mitum, hęcper inferiorem, quod est aluum educi postulat. sin autem
contrario modo pituita ventriculum aestate obsideat, vel palli¬
da bilis intestina hyeme, quod licet non saepe, tamen interdum ac¬
cidit, tunc naturae motum imitari oportet. sicut etiam hyeme
cùm pituita in ventriculo magis quàm ni intestinis superat, vomi¬
tum ciendum censeo. In summa cùm vniuersum corpus expur¬
gandum est, aestate quidem bilem magis supernantem vomi¬
tu: hyeme autem pituitam inferiùs educere oportet. Nam quae
10 iam abundant, haec per ea loca, ad quae tendunt, excerni debent.
quae autem, ne augeantur, si impedire voles, per contraria reuelles:
verbi gratia, cùm bilis intestina ad immoderatum alui profluui¬
um irritat, pituita verò stomachum ad frequentes vomitiones,
nauscas, & fastidia concitat, tunc haec deorsum per aluum, illa sur¬
sum vomitu purganda est. Hoc etiam notari dignum est, si hu¬
mores tenues in ventriculo supernatent, vomitionem ante ci¬
bum conuenire: si crassi, & ventriculo affixi sint, post cibum. MA¬
THETES, In quibus febribus, & quo earum tempore vomitus
tilis est? GERON; In tertiana vera, initio accessionis, vel ante ci¬
20 bum sumptum conuenit, cùm nausea aegrum infestare inceperit.
In tertiana spuria, post cibum solicitari ille debet, aut initio acces¬
sionis, si vomendi cupiditas adest. nam materia pituitosa faciliùs
plen, quàm iciuno ventriculo educitur, vti superiùs in vomitori¬
is formulis audiuisti. In febri autem tertiana continua vomitus
non ita conducit, vt in ea quae intermittit: nisi nausea vrgeat, ae¬
gerque ad vomitum sit procliuis. tunc enim aqua tepida, & aceto
modico elici potest. MATHETES, Quando in quotidiana febri
vomitum ciendum consulis? GERON, Post signa concoctionis,
hoc est, septimo, vel octauo die: praesertim si aeger facilè vomat,
aut nausea adsit. Nam materia febris huius valde cruda est, quae
ante dies septem, aut octo, non sine magno & dolore & labore,
vomitu eijci potest: concoctionis autem notis apparentibus, vel
ante accessionem, vel in eius incremento, faciliùs tutiúsque in
principio autem nequaquam: quia tunc magna est perfrictio.
MATHETES, Connenitne etiam his, qui quartana laborant, vo¬
rmitum mouere? GERON, Cùm in febri quartana humores me¬
lancholici, & crassi os ventriculi obsidere soleant, vomitus est
tilissimus. nam crassitiem extenuat, & vt concoquatur, celeriusque
discutiatur, efficit. Tunc autem rectè tentatur, quando accessio
incipiet: quia tunc humores, cùm mouentur, in his & in alijs fe¬
bribus ad stomachum confluunt, illumque rodunt, & nauseam
excitant. MATHETES, Quae igitur medicina in febri quartana ad
p 3
Humores ne au¬
geantur, purgan¬
do per contraria
impediuntur.
Vomitus in febri¬
bus quando vti¬
lis.
Vomitus in quo¬
tidiana febri.
Vomitus in febri
quartana.