1015
LIBER I. 7
DEVS cùm bonus sit perfectissimè, omnia
fecit optimè: Homines ergo fecit, non vt aliquan¬
do perirent, sed vt in aeternum persisterent. Quod
enim bonum est (vt sunt omnia Dei opera) id
permanere melius est, quàm corrumpi. Licet au¬
tem peccato deprauata sit humana species, ipsa
tamen hominis substantia per se bona est, & bo¬
nae sunt eiusdem facultates, & actiones per se con¬
sideratae. Virtus inculpata foelicitatem postulat
aeternam. Poscit ergo peccatum aeternam mise¬
riam. Vt autem miseri sint homines, qui pecca¬
runt, eosdem oportet superesse, non interire, cùm
quid non existit, miserum dici non debeat. Cae¬
terùm quòd ex operibus Dei aliqua sint aliquan¬
do interitura, demonstrabimus idem de homini¬
bus dici non posse, cùm mundum ostendemus
esse periturum. Idem.
FECERITNE DEVS HOMI¬
nes, vt foelicitatem necessariò conse¬
querentur. CAP. VII.
DEVS certè, quòd bonus sit, perfectissimè
homines fecit, vt aeterna fruerentur foelicitate. Vi¬
res itaque eis indidit, quibus hanc ipsam conse¬
querentur. Intellectum dedit, vt Deum agnosce¬
rent, & quid sibi faciendum esset, intelligerent,
quidque vitandum. Voluntatem fecit liberam, vt
virtutes amplecterentur liberrimè, atque adeò
Deum iure laudandum, sua sponte non coacti lau¬
darent. In hac iustitia si permanerent homines,
Dei consilium & voluntas erat, vt aeternam con¬
sequerentur foelicitatem: sin ab ea recederent, in
aeternum quidem persisterent, ea tamen foelici¬
a 4