1015
8 DE SECRETIS
tate destituerentur. Cùm itaque peccatum sit ab¬
omnibus, non est vt quisquam speret, se foelicita¬
tem esse consequuturum. Idem.
AN SIT POST HANC VI¬
tam alia futura. CAP. VIII.
QVOD prius homines ostenderimus à Deo
factos esse, vt in aeternum viuerent, dubium non
est, quin post hanc vitam alia sit. Animas equidem
Philosophi statuerunt in aeternum esse victu¬
ras, sed sine corporibus, cùm haec interire vide¬
rent. Verùm quòd corpus substantialiter sit ho¬
minis pars, sine qua homo dici non potest, huma¬
nam vitam solis animabus tribuendam esse ne¬
gamus. Hinc eos errare statuimus, qui hominum
animas antequam corpora nascerentur, fuisse cen¬
suerunt. Sic enim sunt ambae partes factae, vt nec
corpus sine anima viuere possit, nec anima sine
corpore suas probè actiones exercere, quod se¬
quentia magis illustrabunt. Idem.
RESVRRECTVRA ESSE
corpora. CAP. IX.
CORPORA intereunt: Ergo si post hanc vi¬
tam victuri sint homines solis animabus viuent.
Haec fuit veterum philosophia: sensus enim supe¬
rare non potuerunt. At nos consequentiam ne¬
gamus: posset enim Deus animabus sua restitue¬
re corpora, quod planum fiet, vbi primae causae
omnipotentiam demonstrabimus. An velit igi¬
tur Deus corpora suscitare, quaerendum fuerat
philosophantibus. Ex prima nominum genera¬
tigne res haec elucescet. Quaerimus itaque, cùm
Deus