821
ANTGRAMANIA. 665
mus plethorae non cacochymiae, quae si
non alterari potest, medicinis conueni¬
entibus aut inedia, purgatione profliga¬
tur. Itaque etiamsi vtilis ille sanguis sit qui
exit dum secta est vena, non minus cura¬
tur, ac si natura eum per nares expelleret,
vel haemorrhoides, aut menses. Copia erat
molesta. Alias non vrgente necessitate
uidente, aut spe maioris commodi minus
incommodum negligatur, non solet te¬
mere incidi vena, id quod non latet Neo¬
paracelsum. Sed ne quid veneno suo non
afflatum relinquat, intactum non omisit.
Galeno postea conuitia dicit propter men¬
dacia & impietatem. Sed eae sunt multo¬
rum deliciae. Quis turpi mendacio se con¬
taminauerit, vere patuit hactenus satis. Si
quis Philosophus in rerum noticia aber¬
rat, eum erroris insimulamus; si pertinax
est aduersus veritatem, falsitatem euin¬
cendo obiicimus; mendacium raro nisi
improbus simul est. Neoparacelso ea au¬
toritas non est, vt statim mendacij igno¬
miniam impingat, vbi quis errat. Nos
psum mentiri saepe diximus, propter falsi¬
tati & errori coniunctam contumeliam
& improbitatem. Est & modesti in eius¬
modi conflictu argumentis respondere,
personae integritate seruata, nisi aliis vitiis
conspurcata simul sit, & insaniat impor¬
tune.
Hacte¬
Tt 5
Phlebota¬
mia.
Cacochy¬
mia.
Galeni cri¬
mina multo¬
rum delicia.
Philosophi
vt arguen¬
di.