821
666 ANDREAE LIBAVII D.
Hactenus de dissensu Galeni & Hippo¬
cratis, deque eiusdem illius contradictio¬
ne. Reditur ad euersionem quatuor hu¬
morum, formato tali syllogismo.
Quibus nutrimur, ex iis compacti su¬
mus,
Dulci tantum nutrimur;
Ergo dulci tantum compacti sumus. Et
per consequens nec bilis nec Me¬
lancholia initium corpori nostro
dederunt, contra ac Galenus vo¬
luit cum Hippocrate. Tollitur &
pituita, quae est insipida. Inde con¬
cluditur ita.
Eo alimur quo constamus:
Elemenris seu quatuor humoribus
non alimur:
Non ergo constamus ex illis.
Propositiones demonstrantur com¬
muni sententia Aristotelis & Galeni. As¬
sumptum prosyllogismi habetur apud
Galenum in 4. de simpl. med. facul. cap.
14. Syllogismi assumptum patet per pro¬
syllogismum. Verum prosyllogismi (vt
respondeamus) assumtio ab ipso Galeno
explicatur eodem in loco; quod Scilicet
dulce sit in aliqua latitudine. Nam & si¬
gnat id quod per se dulce statim est; vel
quod transmutatione abit in dulce; aut
quod dulce habet commistum. Hic enim
reuera
Denuo con¬
tra humoris
quatuor.