509
THEORICA.
56
causa eius nobilis incrementi. Ideo quan¬
do volueris praeparationem nostri magi¬
sterij incipere, recipe aquam proporti¬
onatam in qualitate secundum naturam
corporis, quod dissoluere volueris, tali
modò, quòd virtus ignis contra natu¬
ram, non superet calorem naturalem.
Quia corpora non sunt eiusdem qualita¬
tis in mensura, quamuis semel fuerunt
omnia vnius virtutis, in mensura in Do¬
mino Deo nostro, modo habent partici¬
pationem in differentia concordantiae.
Nam aliqua ipsorum non adeo fortis con¬
positionis sunt, neque ipsorum sulfur tam
subtile nec temperatum. Et ideo fragilio¬
ri virtute se disligare possunt. Charissime
fili, ignis, qui calefacit hominem, leonem
frigescit, & ignis calefaciens leonem, ar¬
det & cremat hominem. Per hoc autem
scire habes, quarum fortitudinum sunt
virtutes nostrorum lapidum; ad finem,
quod argentum viuum respectu poten¬
tiae sulfuris naturae possit temperari per
notitiam certam graduationis in sua
prima resolutione, quia in eo iacet to¬
tùm periculum. Et ideo tibi notifico,
quòd habeas sulfura per calorem destru¬
cta simplorum argentorum viuorum in
forma