509
RAYMVNDI LVLLI
forma tali, quòd eorum proprietas actiua
non exterminetur extraneo calore, & quod
separari non possit à suo subiecto humi¬
do, quòd ex toto apparet nigrum plenum
de nobili spiritu. Ista nigredo demonstrat
signum primae portae, ad intrandum no¬
strum magisterium. Et sine ipsa non po¬
test aliquid fieri, quia est ignis naturę, qui
habet lapidem creare; qui sine sui corpo¬
ris corruptione manifestari non potest.
Et nisi manifestetur, nunquam in actio¬
ne erit, per quam possit crescere aut ge¬
nerare. Cùm autem sit reuelatum, quòd
initium operationis nostrae est in forma
capitis corui, & operationes praecedentes
absque nostrae initio operationis sunt er¬
roneę omnes, quóusque compositum to¬
tum nigrum se manifestet: ideo fili intel¬
ligere noli, quòd nigredo nostra subito
veniat, neque cito, sed suauiter & paula¬
tiuè, quia necessarium est, quòd calores
per sua media transeant sicut elementa.
Quia ignis naturae cùm sit inclusus in
profundiori sui corporis, non potest se
ostendere statim, quousque sit apertum.
Nam in grossis elementis ignis est inclu¬
sus & abscondius. Et ideo necesse est ele¬
menta subtiliare; scilicet, terram &
quam,