1015
LIBER II. 27
inexpleta hominum libido nec arte fuit conten¬
ta, nec vsu: Daemonum quoque fuit imploranda
potestas. Horum ope plurima fieri solent, quę pa¬
riter doctos & imperitos magno stupore afficiunt.
Caeterùm vt hanc quoque secretorum partem, ra¬
tione quam nostra fides & religio ferat expedia¬
mus. primùm quid daemones sint, quibus diffe¬
rentijs discerni possint, & quam in res humanas
potestatem obtineant, ostendemus.
QVID SINT DAEMONES.
CAP. II.
DAEMON quasi [GR]δαημων[/GR] id est, sciens à Gręcis
dicitur, quo nomine simplices intelligentias (vt
vocant philosophi) complectimur, substantias
videlicet incorporeas, nulla corporis mole irreti¬
tas, à primo rerum opifice Deo creatas, vt iusta
Dei, & operum eius contemplatione foelicitatem
consequerentur. Iusta autem est contemplatio
quae non inuidiam, aut contemplatae rei desyde¬
rium, sed opificis laudem parit, qualem contem¬
plata res expostulat. Quòd verò existimant aliqui¬
daemones in hominum gratiam esse creatos, id
praeter philosophiae veritatem est, vt aliàs osten¬
dimus: licet enim Deus angelorum bonorum,
& malorum ministerio saepissimè vtatur ad ho¬
mines protegendos, aut puniendos: non hic ta¬
men finis est praecipuus, ob quem creati sunt spi¬
ritus; cum omnis intelligens substantia sibi jpsi¬
primùm, non autem alij cuiquam existat. Huma¬
nae quidem animae cum à corporibus separatae
fueriat, immunes sunt à materiae contagio: sed
daemones ob id nequaquam merito nuncupan¬