1015
28 DE SECRETIS
tur, cum earum finis sit, vt corpora informent.
Hanc ob causam separatas à corporibus animas
Theologi rectè conquiescere statuunt, ad extre¬
mum vsque diem, quo mortuorum corpora susci¬
tabuntur, vtpote quarum operationes corporum
subministratione limitentur. Sed alia est daemo¬
num natura; si quidem absque omni corporea mo¬
le finem suum, & perfectionem assequuntur. Nec
est vt ijs moueamur quae Cornelius Agrippa ex
Augustino, Basilio, Gregorio, Apuleio, & Psello
recenset. Quamuis enim varijs corporum, & for¬
marum differentijs daemones quandoque conspi¬
ciantur: haec tamen spectra sunt, aut assumpta
modò corpora, quibus daemonum substantia: nul¬
lo modo definienda est. Demones enim vt sese ho¬
minibus consolandis, aut decipiendis accommo¬
dent, formas quae nostris sensibus idoneae sint, as¬
munt, & eas paulò post nulla sui corruptione de¬
ponunt. Porrò ad dęmonum intelligendam substan¬
tiam, & naturam, id quoque expendendum ve¬
nit; daemones nimirum nec substantia, nec quan¬
titate infinitos esse, quemadmodum alias Deum
existendo insinitum esse diximimus. Licet ergo
philosophis infinitum sit, quicquid incorporeum
est: daemones tamen, vt & alia quaecunque sunt
praeter vnum Deum, finitos esse perhibemus: quod
suo loco demonstrauimus, vbi Deum ostendimus
substantia & vnitate infinitum esse: substantia
quidem, quòd hac ipsa omnia sit; vnitate, quòd
solus in hunc modum existat. Quantitate autem
finitos esse daemones, hinc facilè liquet. infinitum
enim est quantitate nihil, quod multum est, nec
vlli quod partem extra partem habet, competit
infini¬