509
RAYMVNDI LVLLI
materiae calor, qui habet potentiam pu¬
trefiendi omnia elementa sua, vsque ad hu¬
iusmodi digestionis finem, quae est praeuia
caloris nostri naturalis artificij, donec sit
completa materia, quia humor ponticus
& terrestris per suum contrarium altera¬
tus, & adiutus à suo simili habiliter &
ptè se digerit. Et tunc in materia comple¬
ta per gradum dictae digestionis color ni¬
ger multiplicatur, non tantùm in superfi¬
cie, vel in cute, sed per omnes partes subti¬
les, & separatas in tota materia per multi¬
plicationem, quae est generata à calore na¬
turali in humiditate radicali. Vnde no¬
stra fit alba tinctura sicut nix, & tunc dici¬
mus, quòd corpus fusum est, & liquefa¬
ctum intus, & extrà, & non potentia vel
ctione ignis communis, sed potentia ignis,
qui est calor naturalis. Quia iste ignis ap¬
prehendit, impregnat, & ingrossat fortio¬
ri calore lapidem nostrum, quàm sit ele¬
mentalis ignis. Et sic videmus potentias &
virtutes rerum, & per earum effectus co¬
gnoscimus. Hanc rem tene secretam fili,
quòd calor naturalis capit ante diminu¬
tionem humidi totam grossam substan¬
tiae terrestreitatem, quàm prius non potu
it bene dissoluere, Et postea per suam for¬
tiorem