509
THEORICA.
57
quam, per debilem digestionem, vnde
causatur viriditas, quae est primus color,
cuius signum dat cognoscere, quòd actio¬
caloris resoluti friuola est & lenta, & per
consequens insufficiens dissoluere & ra¬
rificare partes terrestres. Ideo in cute &
superficie, & vbique color viridis mani¬
festatur indigestus & terrestris in ventre,
cuius calor naturae multiplicatur, qui
propter causam humidi excellentis, te¬
nentis eum hebetatum, non potest mani
festari, sed vt praedictum est, calor natura¬
lis paulatiuè vigoratur calore ignis adiu¬
torio, administrati ab Artista & operato¬
re, qui bene scit intellectu suo disponere,
informare, & coquere materiam suam,
quousque appareat desuper induta nigra.
Quia tunc ignis naturalis pugnat contra
humorem, à quo creatur nigredo. Quando
igitur apparere incipit, cresce eam, & multi¬
plica per naturalem informationem, per
quam se habet regerè naturalis ignis, qui
incipit materiam digerere, vt apparet ex
nigredine. Et ex hoc extitit declaratum,
quòd in puncto nigredi nis noster ignis
incipit operari, & non aliàs. Et ideo nostri
magisterij principium dictus est, quia
tunc excitatus & accelęratus est nostrae
materiae
I