509
THEORICA.
60
cùm sit incorruptibilis. Et ideo est neces¬
se, cùm non possit haberi sub forma es¬
sentialiter, quòd habeatur sub forma sub¬
stantialiter, scilicet in materia Mercurij,
quae est aqua nostra. Et scias fili, quòd no¬
ster ignis trahitur à corpore parùm & pa¬
rum, & postea vertitur in corpus per suum
nobilem calorem. Fili hoc est necessarium
semen, cùm quo fixatur nostra tinctura
in corpore, quando trahitur ab illo cum
aqua ignis. Fili impregna igitur corpus ab
igne, & multiplica suam combustionem, &
fortem habebis tincturam. Et intellige se¬
cretum. Nam initium est atque comple¬
mentum totius, prout in secunda parte
dicemus practicae.
Vnde propria tinctura philosophorum
extrahitur, quae tingit argentum vi¬
uum congelatum in album, in
medicinam rubeam per
fermentationem.
CAP. XXX.
IInctura, quam dicimus fili, extracta
est ab auro nostro, & illam in auro
vulgari fermentamus, quòd portat
illam de potentia ad actum, nec in isto
era¬
I iiij