509
RAYMVNDI LVLLI
eramus ex toto certi, nec possemus cre¬
dere, quousque vidissemus nostrae magne¬
siae potestatem, quae magno calore suo spi¬
ritum congelat per suae exuberantis na¬
turae mutationem, multiplicatę in calore
permanente. & haec fermentatio facta est
adiutorio sulfuris rubei fixi, & postea non
est nisi ignis, aqua & terra, pleni quinta
essentia, & per aquam terra abluitur, per
gnem terra tingitur & coloratur, & tunc
omni homini manifestatur. Hęc enim est
tinctura, quae à vili terra se spoliat, & de
lia multum nobili reinduit se. Et scias, qua¬
re nostrum primum venenum non facit
deauratum fumum, quando de ipso Mer¬
curius sublimatur. Ideo, quia in suo ven¬
tre Mercurius totam accepit tincturam fu¬
mi, & est impregnatus à dicto fumo,
qui est noster ignis dictus, & per suc¬
cessiuam decoctionem, quę in natura sua
est correspondens naturae dicti ignis, qui
absconditus est in ventre dicti argenti
viui congelati per extensionem partium
subtilium suae ignibilitatis essentialis
in dirigendo partes dicti Mercurij co¬
lorat, & transmutat eum in suam propri¬
am naturam ignis, qui est pura tinctura,
infixa essentiae materiali indiuiduorum
metallorum