1015
LIBER II. 37
re Dei solius est. Ex daemonum coitu muliercu¬
las concipere posse, vnde homines nascantur, id
absurdissimum est: hoc enim Deus solis conces¬
sit hominibus. Et si fortè demon mulierculas suba¬
gitans, masculo cuipiam semen suffurari possit:
ineptum id tamen erit ad generationem, cum subi¬
vis eius euanescat, vbi externum aerem offen¬
derit. Praeterea substantias etiam corrumpere ne¬
queunt daemones absque mediis naturalibus, nam
hoc quoque Dei solius est. Hanc ob causam non vi¬
detur daemones in coelestia potentiam habere,
quòd in ea nihil agant naturaliter, nisi fortè astro¬
rum positus immutare valeant. Verùm nec id eos
posse, hoc vniuersali theoremate liquet: "Deus vni¬
cuique substantiae dedit, quantum ad finem consequendum
satis erat." Sed hoc nihil ad daemonum fidem facit,
vt coelestia transmutare possint. De sub coelesti¬
bus alia est ratio. in quae Deus agi voluit natura¬
liter, ad rerum inducedam vicissitudinem. Idem.
DE MIRACVLIS CACODAE¬
monum. CAP. V.
ET SI verò limitata est daemonum potestas,
vt non quiduis possint, multis tamen historiis, &
experientia quoque quotidiana constat, plurima
operari saepenumero cacodaemones: quae cum nul¬
lo rationis discursu assequi possimus, inter mira¬
cula meritò recensentur. Verum quidem est, ob
inscitiam quandoque miracula nuncupari, quae non
simpliciter, sed alterius respectu miracula sunt,
cùm fiant haec naturaliter. Nequaquam tamen
quaecunque cacodaemones operantur, fieri statuen¬
da sunt naturaliter: cùm enim (vt anteà dictum
c 3