1015
LIBER II. 41
illaesae, & frequentior appetitus. Quibus vtique
signis docetur, nequaquam naturalem fuisse mor¬
bum. At verò non ob id existi manerim esse men¬
dacium, quod hic de Duffo scribitur: diabolus
enim morbos complures inferre potest, quorum
nobis incomperta est ratio. Potest autem quod
subtilis existens, facilè corporis partes vniuersas
peruadat, quas constringat, diuellat, aut aliter
excruciet: viscerum quoque actiones ad vitam
sustentandam necessarias inhibere potest, vt pau¬
pòst de magorum incantatione dicetur. Quin
& terro halitu, variisque venenis nobis incogni¬
tis pulmones, aliàs ve corporis partes inficere po¬
test, vnde morbi praeter naturalem modum exo¬
riuntur. Sed corporis tamen corruptionem indu¬
cere nequit, nisi mediante natura: cùm enim gla¬
dio vita abrumpitur, mors haec propriè corru¬
ptio non est, sed tum modo, cùm corpus emor¬
tuum in aliam conuertitur substantiam, aut com¬
putrescit. Caeterùm id etiam à nonnullis in du¬
bium vocatur, an daemones morbos, quos ipsi non
intulerunt, curare possint: hoc negant aliqui, nul¬
lis tamen rationibus, aut certè leuissimis. Ad
hanc rem confirmandam hoc argumentum non¬
nonnihil ponderis habere poterat, quòd morbo¬
rum remedia causis eorundem oporteat esse con¬
traria: nec curari possint naturaliter, quae causas
habent praeternaturales: vt eadem ratione con¬
uinci posse videatur, morbos qui naturalibus ex
causis orti sunt, saltem mediis discuti posse natu¬
ralibus. Vtvt tamen philosophemur, id quotidia¬
na docet experientia, nonnullos esse medicos,
qui magicis artibus, magno multorum stupore
c 5