1015
LIBER III. 47
men potiori, viuidiorique propinquum euane¬
scere. Si facem, vel flammam aliquam luculen¬
to apposueris Soli, dissipatur lumen, & marce¬
scit. delitescunt interdiu stellae Solis fulgore ni¬
mio, quum aquae diu noctuque splendeant: eas
igitur intuituri remedio non fuerint destituti.
Die magno Solis defectu cum lumine orbatur,
& profunda tegitur caligine terra, nec oculi of¬
fenduntur luce, sideribus coelum disseminatum
conspicitur: quod suis accidisse temporibus Thu¬
cidides memoriae mandauit, nostroque saepe pa¬
tuit aeuo, nec oculi solum vehementi caligini lu¬
ce, sed offenduntur, vt de Xenophontis militi¬
bus legitur, & de Dionysio Siciliae tyranno, qui
splendidissima luce, carceribus tetris obductos
occoecabant: cùm enim oculorum acies obsiste¬
re Soli nequeat, nec ferat, hebetatur illicò, quique
fuerint aliqua conspecturi, ad cilia manus obten¬
dunt, vel propugnaculum aliud. Hinc auspica¬
mur: qui ea conspicere affectabit, vti è Galeno,
& Philopona docetur, in praealtum descendat
puteum, vel huiusmodi simile, vt per tenebras
multumque interuallum coelum contueatur, se¬
renum vtique, nec obtectum nebulis inconni¬
uentibus oculis, & sine nictatione clàm intuea¬
tur astra, & lucentia. Plurimae enim ibi tene¬
brae, (noctis instar) visum congregant, nec à lu¬
mine superfuso dissipari sinunt non id tamen pe¬
riclitaberis Sole meridianum occupante: magno¬
enim impedieris lumine: & si profundius de¬
scendas, clarius conspicies, & celerius: sin minus,
obscurius & tardiùs.
Sic profundo caecoque aliquis demersus an¬