1015
48 DE SECRETIS
tro, in Sole candelam ardescere conspiciet, quod
tamen splendidissimae lucis occursu repentino
non euenit: quia à maiori Solis vetatur lumi¬
ne. Sic quamplurimos haud minimè auctorita¬
tis viros hallucinatos reperi, vti saepe legisse, &
audiuisse memini, si diu astra conspectari ne¬
queunt, tale ea contemplari aggrediuntur artifi¬
cio. Speculo aquae immerso in meridie coelo stel¬
las se contueri fixas credunt, ostenduntque. Per¬
pendiculares enim Solis radij in aquae super¬
ficiem incidentes, speculum obliquè feriunt,
ex cuiusmet superficie ad spectantis oculos be¬
ne locatos intorquentur, Solisque repraesentant
figuram: at radij obliquè aquam percutientes,
inde refracti speculum & visum feriunt, videbi¬
tur eiusdem figurae, & minor, propter densioris
medij refractionem, astrumque videre putabis,
Solis corpus insequens, quod patet in Opacis.
Ideô Stilbon illud putant multi, quum parum à
Solis corpore recedat, eumque semper consequi
conspiciunt. Canicula aliqui sidus, & aestiuis
deò diebus visere properant: quod si minus de¬
monstrationi fidem adhibes, sed experientiae sen¬
suique magis credis: verùm illius in aequi noctia¬
li requirite interuallum, nec eandem semper re¬
peries distantiam, vt nunc remotiora, nunc ve¬
propinquiora sidera videantur: quod speculo
eandem semper distantiam monstrat, si aequè ap¬
posueris: non tamen inficior tali ope non modò
orientem, occidentemve Solem, sed meridianum
occupatem liberiùs nos posse contueri: praeterea
luminarium defectus. Cùm enim oculi imbecilli,
cominus solem conspicere non sustineant nimio
lucis