1015
50 DE SECRETIS
lathiridis quintam singulorum partem, decimam
sulphuris, cerae dimidium, candelam conficies,
quae calore, odere, motu, ac strepitu erat admira¬
bilis. Alij verò calcae dimidium corticis oui im¬
plent, partemque pyrij pulueris supra addentes,
cera concludunt, imponuntque aquae frigidissimę:
nam persaepè ignis accenditur, emicatque flamma.
Card. de varietate.
Faces, quae ventis non extinguantur.
Earum ellychnium salnitro ebulliunt & aqua,
& exiccatum sulphure & ardenti madefaciunt
qua, inde candelas hac efficiunt mixtura: constat
enim sulphure, inde caphurae, & terebinthinae
resinae medietate. colophoniae duplo, cerae autem
triplo, quatuor efficiunt candelas, eas componunt
simul, in medio autem viuum sulphur inijciunt,
& pertinacius omnibus resistit. Si candelam ali¬
quam niue circumtexeris, & incendes, in niue flam¬
ma ardere videbitur. Alexius.
Candela quae nequeat extingui.
Multa sunt mirabilia, quae tamen cum noueris
tausam, cessat omnis admiratio: veluti sulphur
cum cera aequa iter dissolutum, eam reddit inex¬
tinguibilem: oportet autem sulphur valdè purum
esse. Similiter si candela sulphuris puluere tum
carbonis oblita in aqua mergatur hyemis tempo¬
re, ex superiore parte contecta papyro, suspenda¬
turque vbi gotta cadit glacie, circumdabitur gla¬
cie crassiore, ardebit tum accensa, magnoque
miraculo glacies astantibus ardere vi¬
debitur. Card. de subti¬
litate.
Ignes,