1015
LIRER. III 51
Ignes, qui aqua non extinguuntur artificiosi.
Aqua solet vehementes accendere ignes, quo¬
niam humidum ipsum, quod exhalat, pinguius
redditur, nec à circumfuso fumo absumitur, sed
totum ignis ipse depascitur, quo purior inde fa¬
ctus, & simul collectus à frigido alacrior insurgit.
vnde etiam ignes, qui aqua excitantur, & accen¬
duntur. constat autem pice nauali, & graeca, sul¬
phure, vini faece, quam vocant tartarum, sarcocol¬
la, halinitro, petroleo. Relatum hoc ad Marcum
Gracchum. Additur igitur calx viua duplo pon¬
dere, & cum ouorum luteis pariter miscentur
mnia, & in fimò equino sepeliuntur.
Aliud.
Sulphurei olei, petrolei, iuniperini olei, & ha¬
nitri aequales singulorum partes: nigrae picis:
pinguedinum anseris, & anatis, stercoris colum¬
bini, liquidae vernicis rursus singulorum tantun¬
dem: asphalti partes quinque. excipe ardente aqua,
& in fimo equino sepeli.
Aliud etiam.
Vernicis liquidae, sulphurei olei, & iuniperini,
& olei lini, & petrolei, & lachrymę larignae partes
aequas singulorum, aquae ardentis tres ac mediam
tùm halinitri; ligni laurini sicci, in puluerem re¬
dactorum quantum sufficit, vt omnia simul mix¬
ta luri spissitudinem recipiant. Hęc omnia vitreò
vase excipe, & in fimo equino tribus mensibus se¬
peli. Si igitur ex his pilae lignis haereant, sponte im¬
bribus accenduntur: sed hoc non omnino sem¬
per euenit. Illud autem semper euenit, vt iam ac¬
census nullis aquis extinguatur. Puluis autem
d 2