1015
54 DE SECRETIS
rubeum, & alumen, & teruntur, & conficiuntur
cum succo semperuiuae, & felle tauri, & linit cum
eo homo manus suas, deinde accipiet ferrum
gnitum, non comburit ipsum. Similiter si accipia¬
tur ex magna & alumine iamenti & talo, & aceto
forti, & althea, & contriueris ea contritione bona,
& linias cum eo manus, non laedit eas ignis. Alber¬
tus Magnus.
Lampas mirabilis, in qua opparent res quantitatis
terribilis, habens in manu virgam, &
territat hominem.
Accipe ranam viridem, & decolla eam supra
pannum exequiarum viridem, madefac ipsum cum
oleo sambucino, & pone ipsum licinium, & illu¬
mina cum eo in lampade viridi. Nam tu videbis
nigrum statum, inter cuius manus erit lampas, &
mirabile. Albertus.
Ignis mixtura, quae sub aqua ardeat.
Puluis primò paretur pyrius (vt dicunt) ad bel¬
licas machinas: quibus ab ardenti, quasi bombo,
nomen bombardarum est inditum, hic mixtio¬
nes horum subintrat omnes, vtpote basis & fun¬
damentum: cui adijciatur tertia colophonię pars,
communis oliuarum olei quarta, sexta autem sul¬
phuris, ritè permisceantur: ex omnibus resiccatis
periculum sumunt, si valentius vritur quàm quę¬
ritur, colophoniae & sulphuris, si remissius pul¬
ueris dicti plusculum fuggeratur. horum mixtura
in stramentis, & linteis obuoluatur pannis, vel lo¬
culis ex ijs confectis strictius quàm possit, inde
funiculis, & ligaminibus obuolutam feruenti im¬
mergunt pici, & resiccari curant, ac denuo strami¬
nibus munientes, illiniunt pice, vt eam ab aquae
humidi¬