1015
LIBER III. 53
flagrasse: Erat proiectum columbaceum stercus,
in propinquo fenestram tangebat, vt iam contin¬
geret eius ligna, quae nuper illita resina fuerant,
cui iam putri, & excalfacto, & vaporem edenti,
media aestate, cùm sol plurimus incidisset, accen¬
dit resiuam, & fenestram. hinc fores aliae resina¬
quoque illitae, ignem concipere, & ad tectum vsque
submittere incipiunt: vbi antem à tecto semel est
accensa flamma, celeriter in totam grassata est
domum, cùm maximam habeat inflammandi vim.
Io. Baptista Porta, in sua Magia naturali.
Faces, quae ventis non extinguantur.
Pro itineribus fiunt faces, quae ventis non ex¬
tinguantur. Quod è sulphure euenit: difficulter
enim extinguitur, vbi flammam concipit: vnde
faces cera & sulphure vicissim oblinitis, & confe¬
ctis, ventis tempestatibus innoxiè feruntur. Pro¬
ducendis autem exercitibus, vel necessarijs rebus
alijs, vtuntur tali: Earum ellychnium salnitro
bulliunt aqua, & exiccatum sulphure, & arden¬
ti madefaciunt aqua, inde candelas hac efficiunt
mixtura: constat enim sulphure, inde caphurae
& terebinthinae resinae medietate, colophoniae
duplo, cerae autem triplo: quatuor efficiunt can¬
delas. eas componunt simul in media, aut vi¬
uum sulphurae inijciunt, & pertinacius omnibus
resistit. Idem.
Igne vt quis non comburatur.
Belbinnus dicit, quando accipis albumen oui,
& alumen, & linis cum eo pannum, & ipsum ab¬
luis cum aqua salis sicca, eum prohibet ignem com¬
burere. Dicit alius, quando accipitur arsenicum
d 3