113
eiusque debitus & efficacior vsus. xxxvx
Antequam autem ad ipsius compositionem perueniam, probabo an sit possibile
vel non. Primum ergo, & ante omnia philosophi probant & collaudant ip¬
sum aurum, ea & causa, quod inter omnia metalla est naturae temperatae, assi¬
mulaturque soli propter eximium suum nitorem & colorem. Appropriatur
etiam Ioui, propter temperiem. Ideoque calorem naturalem cum frigiditate mi¬
rabiliter potest temperare & moderari: & humores ipsos conseruare ab in¬
teritu & corruptione: ideoque virtutm solis & iouis illi attribuimus, quo¬
rum est officium, attribuere spiritum vitalem membris interioribus. Hinc phi¬
losophi ipsi probant, nullum rem esse aptiorem ad vitam humanam aliquam
tulum à corruptione conseruandam, quam substantiam subtilissimam & du¬
rissimam quasi incorruptibilem, quae ad interiora penetrat membra. Hinc
ipsum aurum subtilissime laminatum, & cum speciebus cordialibus admix¬
tum, in puluerem est redigendum. Propterea dicit loan. de rupescissa nos opor¬
tere habere considerationem ad operandum possibilia, & impossibilia sub¬
terfugere. Videmus enim plura mirabilia de calibe, plumbo, ferro, stagno
& argento, quin existimenus maiorem esse efficaciam in preciosiori, sicut
est ipsum aurum. Videmus etenim (teste Auicenna) aquam ipsam, in qua
candens extinguatur calibs, fluxum ventris restringere, & intestina congre¬
gata quasi simul connectere. Quod & in ipso ferrò videre licet, Quanto er¬
go magis hoc credendum est de ipso auro: in quo nullum est corruptibile
de quattuor elementis, sicut in ferro: calibe, & caeteris. Si enim ipse calibs vir¬
tutem habet constringendi, & quasi colligandi ipsa viscera & intestina si¬
mul, nonne videtur hoc in auro possibilius, quum sit purius: defecatius,
incorruptibiliusque ipso calibe. Secundo etiam potest probari ex ratione eui¬
denti & experientia, quum ipsum plumbum sepius funditur in aquam,
in qua lamina auri, vel calibis, vel ferri sit extincta: videmus ipsum indu¬
rescere. Et hinc possumus aperto cognoscere, ipsam aquam abstraxisse vim
à materia, quae in ipsa sit ex tincta. Econtrario etiam per quottidianum
vsum experimur, quod si fundatur plumbum in aliquam aquam, & deinde in
eadem extinguatur ferrum, vel calibs, vel aurum, manifestissimum est, ip¬
sum moliescere ex aqua, quae a plumbo vim ex traxit, quàm molliciem non
habent ex ipsa natura. Itaque sicut hoc de ferro & plumbo ex vsu quottidi¬
ano compertum est, sic etiam illud de auro. Et hic est verus modus apud
philosophos naturales de auro potabili: sicut Marsilius Ficinus dicit.
Non tamen quod corporea eius substantia bibatur, sed ipsa virtus efficaciaque
ex ipso permodum subtilissimum extracta. Quoniam omnino falsum
est credere, ipsam materiam auri ingredi humani corporis compositionem,
sicut pulcherrime probat pręallegatus Ficinus. Vel etiam quod corpori hu¬
mano assimilatur, vel quod in substantiam potabilem conuertatur.
Oporteret
De trip¬
lici vita
li. i. & ij
capi. x.