509
THEORICA.
67
proprium eius subiectum naturale, in
quo domina natura pingit & protrahit
suas figuras diuersas. Et nota, quando di¬
cimus, propinquius, nos ad differentiam
generis vniuersalis dicimus à quo istud
descendit. Et quando dicimus illud ge¬
nerale, dicimus ad differentiam maioris
propinquitatis alterius generis, quam ha¬
bet cùm natura. Et ideo cùm de isto sit ge¬
nus, in eo conuenitur, quando per artem
vel naturam appropriatum est primae
formae generis vniuersalis, à quo alia gene¬
ra omnia descendunt, quae sunt argenta viuam
nostra. Et ideo, cùm omnia genera veniant
successione naturali graduali à primo argento
viuo, quod est generalissimum, remotum à
principali, & propinquiori, medio natu¬
rae: quare dictum est materia prima omni
generi succedenti, nec sic discordant vel
discrepant in natura primi generis, quod
est vniuersale vel generalissimum clama¬
tum in philosophia nostra, vnde decepti
sunt logici & logistae, quia tantummodo
habent in specie vel figura, prout manife¬
stè vides die qualibet, quòd genus nutri¬
menti conuertitur in genus nutritae rei,
quòd natura facere non posset, nisi ge¬
nus conuertentis generi & naturae con¬
uersi
K iij