509
RAYMVNDI LVLLI
uersi concordantiam haberent. Haec con¬
cordantia fili descendit à prima costa si¬
ue latere generis, in tria genera diuersa. s.
animale, vegetabile & minerale. A primo
genere venit vapor, generatus ab elemen¬
tis immediatè & sine medio. Et iste vapor
est compositionis primae, & de secunda
sunt corpora mineralia, & de tertia com¬
positione vegetabilia. A quarta bestię, bru¬
ta, & à quinta sunt homines. Sed omnia
haec descendunt à genere principali prin¬
cipalissimo, à quo natura recipit argenti viui
naturam, ad creandum omne aliud com¬
positum. Et omne compositum ratione
dictae materiae tanquam in prima re Mer¬
curiali [sic] transmutatur in aliud, sicut dictum
est, in naturam & materiam alterius com¬
positi, videlicet quòd genus Mercuriale
vegetabile transmutatur in genus animale
& minerale, & genus animale in minerale,
hoc est quando appropriatur & coniun¬
gitur per retrogradationem ad secundae
gradum compositionis, in qua sunt cor¬
pora mineralia, sic natura facit transmu¬
tationem talem subtili separatione puri¬
ab impuro, scilicet homogeneae rei, & he¬
terogeneae. Quia naturę intentio talis est,
quòd quando vult disponere ad destru¬
ctionem