509
RAYMVNDI LVLLI
porum ad quae natura, vel ars intendunt
dictam constituere materiam. Aut forte
dictum conuertens est naturale aut con¬
tra naturam. Si est naturale, tunc creabun¬
tur lapides fusibiles per calidum & siccum.
Et si contra naturam, tunc creabuntur la¬
pides non fusibiles, in quibus non reman¬
sit humiditas, quae erat informanda per
naturam conuertentem, nisi sit secundum
continuitatem materiae. Quapropter la¬
pides non possunt fundi, nec funduntur.
Et quando dicta materia per gradus sepa¬
rationis est disgregata, tunc est vicina pri¬
mae causae. Et quanto illi proximior, tan¬
to multiplicabilior nobilissimis virtuti¬
bus, videlicet, quando corpus ex quo est
perfectio, quòd vocamus vnguentum fi¬
xum, in quibus, & vbi tincturas suas ha¬
bet & figuras, quae sunt multiplicatae tin¬
cturę aureitatis aut argenteitatis, per quas
figuras virtus nobilissimae materiae per¬
ficit effectus & officia, & suas transmutati
omnis proprias actiones, sicut in sua vidi¬
mus proiectione tam in corporibus mi¬
neralibus, quàm animalibus.
De genere supremo, à quo omnis na¬
tura exiuit.
Cap.