509
THEORICA.
6
CAP. XXXV.
IDeo fili satis elucidatus esse debes, &
videre, quòd nisi esset vniuersale & su¬
premum genus per quod natura guber¬
natur: nulla res, quae per naturam crean¬
da vel generanda esset posset esse, neque
res animata viuere, nisi sustentatione ge¬
neris supremi, quod genus est materia na¬
turae, sed perderet natura suum esse. Et cum
tale genus sit in esse materiali, quanuis con¬
fusum sit potentialiter in substantia &
materia cuiuscunque generis: necessitas
est tibi, quòd transmutationem suae for¬
mae per certos gradus separationis con¬
uertat dictas materias de potentia ad acti¬
onem, scilicet, in primam materiam, non
tamen remotam à genere metallino, sed
propinquam & vicinam ad lineam, aut ad
genus, in qua erant in eorum initio. De
qua materia vel genere natura incepit
perari, antequam aliqua forma esset ma¬
teriae primae introducta, seu generata pro¬
pinquiori aut viciniori generi.
De materia, quae desiderat habe¬
re vnitatem formae, vt de sua
perfe¬
K v