509
THEORICA.
72
hoc propinquitate & vicinitate primi ge¬
neris, à quo omnia processerunt. Et ideo
dicimus esse cognitum manifestè, quòd
haec materia prima est de natura argenti
viui, & est ei propinqua, cùm in sua pro¬
iectione defendat argentum viuum vul¬
gare contra ignem ab adustione absque
fuga, & eum congelet, & mirabiliter reti¬
neat post ipsius perfectam fixionem. Vn¬
de notandum, quòd natura medicina non
est nisi argentum viuum bene digestum,
& coctum per naturam sui sulfuris depu¬
rati. Et cùm materia argenti viui sit de na¬
tura metalli, ideo penetrat illud & mixti¬
onatur secum, quoniam ipsum est de sub¬
stantia & natura illius. Quare debes intel¬
ligere, quòd argentum viuum fixari de¬
bet primò in quadam decoctione humi¬
di, descendente ab vna proprietate, quae
est digestio & perfectio ipsius per fer¬
mentum solis & lunae, antequam proie¬
ctionem facias super argentum viuum
vulgare, quia tota aerea est, & volaret om¬
nino ab igne, sed post fermentum rema¬
neret, quia tota eius substantia est incom¬
bustibilis & aerea, quae res est operatiua &
similitudo totius perfectionis.
Quomodo