509
RAT
Quomodo in omni loco lapis noster re¬
peritur. Et de ingenio quomo¬
do potest reperiri.
CAP. XXXVIII.
Cvm ergo fili tibi dixerimus, quòd
à talibus materijs omnes mundi res
suam accipiant formam substantialem,
accidentalem, & spiritualem, propter hoc
dicimus, quòd in omni loco nostrum la¬
pidem reperies, cùm de illa omnes res mun¬
di fuerunt procreatae, hoc cognito, vide¬
qua materia cupis esse philosophus, quia
ab omni re, vel aliquibus eorum tu extra¬
hes primam materiam, etiam de potentia
in actum, de facto & actualiter, vt iam tibi
reuelauimus. Et quòd de illius tantum¬
modo materia, in bona veritate, magni¬
tudine & potentia erunt procreatae, verbi
gratia, quando faber vult clauum facere,
opus est, quòd materiam conuenientem
accipiat, scilicet, ferrùm, quia sine mate¬
ria ferri non potest clauum fabricare: de¬
inde per sua instrumenta habet figurare,
per informationem ab intellectu suo ve¬
nientem, quousque ad optatum finem
veniat: sic est de natura, quia quando vult
aliquam