1015
LIBER III. 71
tet, eisque vtimur in dicendis. Io. Bap. Porta.
Aqua ardens.
Aquam ardentem sic facies: Accipe serpenti¬
nam, quam destillabis per alembicum, velut aqua
ardens exibit: etiam misce vino, aut cui vis, & ac¬
cenditur, si appropinquas ei candelam. Albertus.
Comburentia Specula.
Verum cum duo videantur esse modi accen¬
dendi ignem ex speculo: primus, vt omnes radi¬
in centrum speculi incidentes colligantur in vno
puncto per reflexionem, qui fit, cum cauo speculo
sphaerico. Secundus est, vt omnes aequi distantes
colligantur, qui è sole prodeunt, in punctum vnum,
qui etiam fit parabile: extare de hoc libros Archi¬
medis, vbi docet comburentia specula parabole
constare. Franciscum Maurolicium Messanen¬
sem scripsisse, apud Conradum Gesnerum inue¬
nio. Res autem sic se habet: Cùm superficies co¬
num rectum secat, & superficies dimetiens aequi¬
distat lateri trigoni inscripti superficiei conum
per axem ex vertice secantis, superficies illa para¬
bole dicitur, quae sit A B C. cuius recta à vertice
B diuidens A C rectam subiectam aequis lateri¬
bus, curuis B A & B C vocetur dimetiens B D. A C
autem diameter, basis coni K, medium B D: dico
H K L talem semper habere proportionem ad per¬
pendicularem quamcumque ex latere super di¬
metiens venientem, qualis est ipsius perpendicu¬
laris ad partem dimetientis inter verticem & per¬
pendicularem interceptam. Velut sit perpendi¬
cularis F G, talem habebit igitur H L proportio¬
nem ad G F, qualis G F ad G B: & vocabitur tunc
e 4